ecce enim Dominator Deus exercituum auferet ab Hierusalem et
ab Iuda validum et fortem omne robur panis et omne robur aquae
fortem et virum bellatorem iudicem et prophetam et ariolum
et senem
principem super quinquaginta et honorabilem vultu et
consiliarium sapientem de architectis et prudentem eloquii
mystici
et dabo pueros principes eorum et effeminati dominabuntur
eis
et inruet populus vir ad virum unusquisque ad proximum suum
tumultuabitur puer contra senem et ignobilis contra nobilem
adprehendet enim vir fratrem suum domesticum patris sui
vestimentum tibi est princeps esto noster ruina autem haec sub
manu tua
respondebit in die illa dicens non sum medicus et in domo
mea non est panis neque vestimentum nolite constituere me
principem populi
ruit enim Hierusalem et Iudas concidit quia lingua eorum et
adinventiones eorum contra Dominum ut provocarent oculos
maiestatis eius
agnitio vultus eorum respondit eis et peccatum suum quasi
Sodomae praedicaverunt nec absconderunt vae animae eorum
quoniam reddita sunt eis mala
dicite iusto quoniam bene quoniam fructum adinventionum
suarum comedet
vae impio in malum retributio enim manuum eius fiet ei
populum meum exactores sui spoliaverunt et mulieres
dominatae sunt eius popule meus qui beatum te dicunt ipsi te
decipiunt et viam gressuum tuorum dissipant
stat ad iudicandum Dominus et stat ad iudicandos populos
Dominus ad iudicium veniet cum senibus populi sui et
principibus eius vos enim depasti estis vineam meam et rapina
pauperis in domo vestra
quare adteritis populum meum et facies pauperum commolitis
dicit Dominus Deus exercituum
et dixit Dominus pro eo quod elevatae sunt filiae Sion et
ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum ibant et
plaudebant ambulabant et in pedibus suis conposito gradu
incedebant
decalvabit Dominus verticem filiarum Sion et Dominus crinem
earum nudabit
in die illa auferet Dominus ornatum calciamentorum et
lunulas
et torques et monilia et armillas et mitras
discriminalia et periscelidas et murenulas et olfactoriola
et inaures
et anulos et gemmas in fronte pendentes
et mutatoria et pallia et linteamina et acus
et specula et sindones et vittas et theristra
et erit pro suavi odore fetor et pro zona funiculus et pro
crispanti crine calvitium et pro fascia pectorali cilicium
pulcherrimi quoque viri tui gladio cadent et fortes tui in
proelio
et maerebunt atque lugebunt portae eius et desolata in
terra sedebit